Latin
1.11 to 1.19
Augustinus Apostolus Anglorum, Fondatio Abbatiae 1.11-19
Unproofread scanNot analysed yet
Quae si quis plenius scire desiderat, Bedam de gestis Anglorum legat, et ibi desiderata reperiet. Interea Augustino sedem episcopalem, ut supra diximus, in civitate Cantuariae adepto, recuperavit in ea ecclesiam, regio fultus auxilio, quam ibidem antiquo fidelium Romanorum opere factam esse didicerat, et eam in nomine sancti Salvatoris Dei et Domini nostri Jesu Christi consecravit; atque ibidem habitationem sibi statuit, et cunctis successoribus suis, quae usque in hodiernum diem vocatur Ecclesia Christi Cantuariensis totius Angliae nutrix et metropolis. Erat autem non longe ab ipsa civitate, ad orientalem, quasi medio itinere ad ecclesiam sancti Martini et muros civitatis situm, fanum, sive Idolum, in quo idem rex Athelbertus secundum ritum gentis suae solebat orare, et una cum plebe sua, daemoniis magis quam Deo immolare: quod fanum, statim ut ab Etherio Arelatensi Augustinus episcopus ordinatus, ut subscribitur, Angliam est regressus, ab inquinamentis et sordibus gentilium purgavit, et simulacro quod in ea erat confraeto, synagogam mutavit in ecclesiam, et eam in nomine sancti Pancratii martyris dedicavit; et haec est prima ecclesia ab Augustino dedicata. Exstat adhuc altare in porticu ejusdem ecclesiae australi in quo idem Augustinus solelebat celebrare, ubi prius steterat simulacrum regis. His itaque gestis, Augustinus praedictam sancti Pancratii ecclesiam, una cum terra adjacente, a rege obtinuit; in cujus fundo praedictus Athelbertus, hortatu beati Patris Augustini, ecclesiam in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli a fundamentis construxit, et monachos inibi perpetuis temporibus deservituros in eadem ecclesia instituens donis variis et possessionibus dotavit eamdem, et in eadem ecclesia praefatus rex sibi et successoribus Cantuariorum regibus sepulturam elegit. In hac etiam ecclesia Augustinus se et suos successores, Cantuarienses pontifices, statuit sepeliri.