# Res Gestae II (in tabulis) 1.27-28

Augustus, Res Gestae II (in tabulis), 1.27 to 1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustus/res-gestae-ii-in-tabulis-2/1.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustus/res-gestae-ii-in-tabulis-2/1.27

21. In privato solo Martis Ultoris templum [f]orumque Augustum [ex ma]n[i]biis feci. Theatrum ad aede Apollinis in solo magna ex parte a p[r]i[v]atis empto feci, quod sub nomine M. Marcell[i] generi mei esset. Don[a e]x manibiis in Capitolio et in aede divi Iu[l]i et in aede Apollinis de Vestae et in templo Martis Ultoris consecravi, quae mihi constituerunt HS circiter milliens. Auri coronari pondo triginta et quinque millia municipiis et colonis Italiae conferentibus ad triumpho[s] meos quintum consul remisi, et postea, quotienscumque imperator a[ppe]llatus sum, aurum coronarium non accepi, decernentibus municipii[s] et colonis aequ[e] beni[g]ne adque antea decreverant. 22. Ter munus gladiatorium dedi meo nomine et quinquiens filiorum meorum aut n[e]potum nomine; quibus muneribus depugnaverunt hominum ci[rc]iter decem millia. ~ Bis athletarum undique accitorum spectaculu[m] p[o]pulo pra[ebui me]o nomine et tertium nepo[tis] mei nomine. Ludos feci m[eo no]m[ine] quater, ~ aliorum autem m[agistr]atuum vicem ter et viciens. ~ [Pr]o conlegio Xvvirorum magis[ter con]legii collega M. Agrippa ~ lud[os s]aeclares, C. Furnio C. Silano cos. [feci. C]onsul XIII ludos Mar[tia]les pr[imus fec]i, quos p[ost i]d tempus deincep[s] ins[equen]ti[bus] annis [ex senatus consulto et lege fe]cerunt [co]n[su]les. ~ [Ven]ation[es] best[ia]rum Africanarum meo nomine aut filio[ru]m meorum et nepotum in ci[r]co aut in foro aut in amphitheatris, popul[o d]edi sexiens et viciens, quibus confecta sunt bestiarum circiter tria m[ill]ia et quingentae.

---

Augustus, Res Gestae II (in tabulis). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/resgestae1.html.
