Latin · ~6 min
1.38 to 1.42
Augustus, Res Gestae II (in tabulis) 1.38-42
Not analysed yet
31. Ad me ex In[dia regum legationes saepe missae sunt nunquam visae ante id t]em[pus] apud qu[em]q[uam] R[omanorum du]cem. Nostram amic[itiam petie]run[t] per legat[os] B[a]starn[ae Scythae]que et Sarmatarum qui su[nt citra fl]umen Tanaim [et] ultra reg[es. Alba]norumque rex et Hiberorum e[t Medorum] . TABULA VI 32. Ad me supplices confug[erunt] reges Parthorum Tirida[te]s et post[ea] Phrat[es] regis Phrati[s] filiu[s]. ~Medorum Ar[tavasdes, Adiabenorum] Artaxares, Britannorum Dumnobellaunus et Tin[commius, Sugambr]orum Maelo, Marcomannorum Sueborum [Segime]rus. Ad [me re]x Parthorum Phrates, Orod[i]s filius, filios suos nepot[esque omnes] misit in Italiam, non bello superatu[s], sed amicitiam nostram per [libe]ror[um] suorum pignora petens. Plurimaeque aliae gentes exper[tae sunt p. R.] fidem me principe, quibus antea cum populo Roman[o nullum extitera]t legationum et amicitiae [c]ommercium. 33. A me gentes Parthorum et Medoru[m per legatos] principes earum gentium reges pet[i]tos acceperunt: Par[thi Vononem, regis Phr]atis filium, regis Orodis nepotem. Medi Arioba[rzanem,] regis Artavazdis filium, regis Ariobarzanis nepotem. 34. In consulatu sexto et septimo, po[stquam b]ella [civil]ia oxstinxeram, perconsensum universorum [potitus reru]m om[n]ium, rem publicam ex pea potestate ~in senat[us populique Rom]ani [a]rbitrium transtuli. Quo pro merito meo senatu[s consulto Au]gust[us appe]llatus sum et laureis postes aedium mearum v[estiti] publ[ice coronaq]ue civica super ianuam meam fixa est ~[et clu]peus [aureu]s in [c]uria Iulia positus, quem mihi senatum pop[ulumq]ue Rom[anu]m dare virtutis clement[iaequ]e iustitiae et pieta[tis caus]sa testatu[m] est pe[r e]ius clupei [inscription]em. Post id tem[pus a]uctoritate [omnibus praestiti, potest]atis au[tem n]ihilo ampliu[s habu]i quam cet[eri qui m]ihi quoque in ma[gis]tra[t]u conlegae f[uerunt].