Latin · ~1 min
1.1.a to 1.1.1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.1.a-1
Not analysed yet
Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret. Plutarchus in libro quem de Herculis quam diu inter homines fuit animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia.