Latin
1.11.6 to 1.11.8
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.11.6-8
Not analysed yet
Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac praemoderante cithara gressibus; Alyattes autem, rex terrae Lydiae, more atque luxu barbarico praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in Historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lascivientium delicias conviviorum. Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos: Οἱ δ᾽ ἄρʼ ἴσαν σιγῇ μένεα πνείοντες Ἀχαιοί, Ἐν θυμῷ μεμαῶτες ἀλεξέμεν ἀλλήλοισιν