# Noctes Atticae 1.13.a-9

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1.13.a to 1.13.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/1.13.a

Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei qui mandavit utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae. IN officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae καθήκοντα philosophi appellant, quaeri solet an negotio tibi dato et quid omnino faceres definite. contra quid facere debeas, si eo facto videri possit res eventura prosperius exque utilitate eius qui id tibi negotium mandavit. Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus viris arbitrata est. Sunt enim non pauci qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur; ne, si spes fefellisset, culpa inpatientiae et poena indeprecabilis subeunda esset; si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur. Alii existimaverunt incommoda prius quae metuenda essent, si res gesta aliter foret quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur; neque timendum exemplum non parendi crediderunt, si rationes dumtaxat huiuscemodi non abessent. cum autem respiciendum putaverunt ingenium naturamque illius cuia res praeceptumque esset: ne ferox, durus, indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana. Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter quam praeceptum est. Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
