Latin
Book 1, Chapter 14
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.14.1
Not analysed yet
IULIUS Hyginus, in libro De Vita Rebusque inlustrium Virorum sexto, legatos dicit a Samnitibus ad C. Fabricium, imperatorem populi Romani, venisse et memoratis multis magnisque rebus quae bene ac benivole post redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod viderent multa ad splendorem domus atque victus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum paratum esse.