# Noctes Atticae 1.15.4-14

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 1, Chapter 15, lines 1.15.4-1.15.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/1.15.4

de quibus supra dixi, haec sunt: Ἀλλʼ ὅτε δὴ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος εἵη, et: Ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων.
M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam graviter et vere detestatus est:
Dummodo, inquit, hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem.
Item in libro De Oratore primo verba haec posuit: Quid enim est tam furiosum quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec scientia?
Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce vitii insectator est.
Namque in oratione, quae inscripta est Si se Caelius tribunus plebis appellasset, Numquam, inquit, tacet, quem morbus tenet loquendi tamquam veternosum bibendi atque dormiendi. Quod si non conveniatis, cum convocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius verba audiuntur, verum se ei nemo committit, si aeger est.
Idem Cato in eadem oratione eidem M. Caelio tribuno plebi vilitatem obprobrans non loquendi tantum, verum etiam tacendi: Frusto, inquit, panis conduci potest, vel uti taceat vel uti loquatur.
Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ἀμετροεπῆ et ἀκριτόμυθον appellat verbaque illius multa et ἄκοσμα strepentium sine modo graculorum similia esse dicit. Quid enim est aliud ἐκολώα?
Eupolidis quoque versus de id genus hominibus consignatissime factus est: Λαλεῖν ἄριστος, ἀδυνατώτατος λέγειν, quod Sallustius noster imitari volens sic scribit:
Loquax, inquit, magis quam facundus. Quapropter Hesiodus, poetarum prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit:
Γλώσσης τοι θησαυρὸς ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστος,
Φειδωλῆς πλείστη δὲ χαρις κατὰ μέτροι ἰούσης,
Epicharmium quoque illud non inscite se habet:

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
