# Noctes Atticae 1.15.a-2

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1.15.a to 1.15.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/1.15.a

Quam inportunum vitium plenumque odii sit futilis inanisque loquacitas, et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit. QUI sunt leves et futiles et importuni locutores quique nullo rerum pondere innixi verbis uvidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore, linguam autem debere aiunt non esse liberam nec vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis moveri et quasi gubernari. Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
