Latin · ~1 min
Book 1, Chapter 16
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.16.15
Not analysed yet
Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam scripsit pro Milone, ita scriptum reliquerit: Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium, non versabantur, quod in libris minus accuratis scriptum est; alia enim ratione mille homines, alia mille hominum dicendum est.