Latin
1.22.19 to 1.22.21
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.22.19-21
Not analysed yet
Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum, et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem, verbis his: Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse, per quod significant, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere. In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his versibus, qui sunt eius comoediae primi: Sicút tuum vis únicum gnatúm tuae Superésse vitae sóspitem et supérstitem. Cavenda igitur est non inproprietas sola verbi, sed etiam pravitas ominis, si quis senior advocatus adulescenti superesse se dicat.