Latin · ~4 min
Book 1, Chapter 24
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.24-2
Not analysed yet
Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt. TRIUM poetarum inlustrium epigrammata, Cn. Naevii, Plauti, M. Pacuvii, quae ipsi fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et venustatis scribenda in his commentariis esse duxi. Epigramma Naevi plenum superbiae Campanae, quod testimonium esse iustum potuisset, nisi ab ipso dictum esset: Inmórtalés mortáles si forét fas flére, Flerént divaé Caménae Naéviúm poétam. Itáque póstquam est ÓOrcho tráditús thesaúro, Oblíti súnt Romaé loquiér linguá Latína. Epigramma Plauti, quod dubitassemus an Plauti foret, nisi a M. Varrone positum esset in libro De Poetis primo: Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget, Scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque Et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt. Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima gravitate: Adulescens, tametsi próperas, hoc te saxúlum rogat, Ut sése aspicias, deínde quod scriptum ést legas. Hic súnt poetae Pácuvi Marcí sita Ossa. Hóc volebam néscius ne essés. Vale.