Latin
1.3.10 to 1.3.12
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.3.10-12
Not analysed yet
Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum vel diligentissime a Theophrasto disputatur, viro in philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius De Amicitia primo. Eum librum M. Cicero videtur legisse, cum ipse quoque librum De Amicitia componeret. Et cetera quidem quae sumenda a Theophrasto existimavit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit commodissime aptissimeque; hunc autem locum de quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum, strictim atque cursim transgressus est, neque ea quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt exsecutus est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa, genus ipsum rei tantum paucis verbis notavit.