Latin · ~2 min
1.4.a to 1.4.2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.4.a-2
Not analysed yet
Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam. ANTONIUS Iulianus rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni. Doctrina quoque iste utiliore ac delectabili veterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit; ad hoc scripta omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres. Is Iulianus super eo enthymemate, quod est in oratione M. Tullii,