# Noctes Atticae 1.7.13-19

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 1.7.13 to 1.7.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/1.7.13

Non ergo isti omnes soloecismus quid esset ignorarunt, sed et Gracchus dicturum et Quadrigarius futurum et facturum et Antias processurum et Plautus occisurum et Laberius facturum indefinito modo dixerunt, qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur, sicuti M. Cicero futurum dixit non virili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto. Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est De imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: Cum vestros portus, atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis, neque soloecismum esse aiebat in potestatem fuisse, ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur; et Plautus, verborum Latinorum elegantissimus, in Amphitruone dixit: número mihi in mentem fuit, non, ut dici solitum est, in mente. Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus. Ut et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat id potius ἐπιμελείᾳ τῶν λέξεων modulamentisque orationis M. Tullii convenisse, ut, quoniam utrumvis dici Latine posset, potestatem dicere mallet, non potestate.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
