Latin
1.9.10 to 1.9.12
Aulus Gellius, Noctes Atticae 1.9.10-12
Not analysed yet
Est etiam, inquit, pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non vitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior. Haec Taurus dicere solitus, novicios philosophorum sectatores cum veteribus Pythagoricis pensitans. Sed id quoque non Praetereundum est, quod omnes, simul atque a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat in medium dabat et coibatur societas inseparabilis, tamquam illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo Romano appellabatur ercto non cito.