# Noctes Atticae 10.1.7

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 10, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/10.1.7

Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum: Cum Pompeius, inquit, aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores scriberentur, quaeri coeptum est, utrum consul tertio inscribendum esset an tertium. Eam rem Pompeius exquisitissime rettulit ad doctissimos civitatis, cumque dissentiretur et pars tertio, alii tertium scribendum contenderent, rogavit, inquit, Ciceronem Pompeius, ut quod ei rectius videretur scribi iuberet. Tum Ciceronem iudicare de viris doctis veritum esse, ne, quorum opinionem inprobasset, ipsos videretur inprobasse. Persuasit igitur Pompeio, ut neque tertium. neque tertio scriberetur, sed ad secundum usque t fierent litterae, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
