Latin · ~2 min
10.1.8 to 10.1.11
Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.1.8-11
Not analysed yet
Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum. Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum lineolis incisis significatus est. In M. autem Catonis quarta Origine ita perscriptum est: Carthaginienses sextum de foedere decessere. Id verbum significat quinquiens ante eos fecisse contra foedus et tum sextum. Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris τρίτον καὶ τέταρτον dicunt, quod congruit cum eo quod Latine dicitur: tertium quartumque.