Latin · ~3 min
Book 10, Chapter 13
Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.13
Not analysed yet
Cum partim hominum qua ratione veteres dixerint. PARTIM hominum venerunt plerumque dicitur, quod significat pars hominum venit, id est quidam homines. Nam partim hoc in loco adverbium est neque in casus inclinatur, sicuti cum partim hominum dici potest, id est cum quibusdam hominibus et quasi cum quadam parte hominum. M. Cato in oratione De Re Floria ita scripsit: Ibi pro scorto fuit, in cubiculum subrectitavit e convivio, cum partim illorum iam saepe ad eundem modum erat. Imperitiores autem cum parti legunt, tamquam declinatum sit quasi vocabulum, non dictum quasi adverbium. Sed Q. Claudius in vicesimo primo Annali insolentius paulo hac figura est ita usus: Enimn cum partim copiis hominum adulescentium placentem sibi. Itemque Claudi in vicesimo tertio Annali verba haec sunt: Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum an avaritia an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio.