Latin · ~4 min
Book 10, Chapter 16, lines 10.16.12-10.16.18
Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.16.12-18
Not analysed yet
Nam cum Thesea, inquit, inter eos nominasset, qui ad inferos adissent ac redissent, dixissetque: quid Thesea, magnum Quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo est, postea tamen infert: sedet aeternumque sedebit Infelix Theseus.
Qui autem, inquit, fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos eduxerit?
Item in his versibus errasse Vergilium dicit: Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, Ultus avos Troiae, templa intemerata Minervae.
Confudit, inquit, et personas diversas et tempora. Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. Pyrrus enim,
quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem.
Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est.
Potest igitur, inquit, medius eximi versus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus, inquit, fuit.