Latin · ~2 min
Book 10, Chapter 24
Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.24.10
Not analysed yet
Sed ut plerique die pristini, ita M. Cato in oratione Contra Furium die proximi dixit, die quarto autem Cn. Matius, homo impense doctus, in Mimiambis pro eo dicit, quod nudius quartus nos dicimus, in his versibus: Nuper die quarto, ut recordor, et certe Aquarium urceum unicum domi fregit. Hoc igitur intererit, ut die quarto quidem de praeterito dicamus, diequarte autem de futuro.