Latin · ~2 min
10.4.a to 10.4.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.4.a-3
Not analysed yet
Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positive esse, sed naturalia. NOMINA verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet, rem sane in philosophiae disceptationibus celebrem. Quaeri enim solitum aput philosophos, φύσει τὰ ὀνόματα sint ἢ θέσει. In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis quam arbitraria. Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum: