Latin · ~2 min
Book 10, Chapter 9
Aulus Gellius, Noctes Atticae 10.9
Not analysed yet
Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit, quaeque earum instructionum sint vocabula. VOCABULA sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari solet: frons, subsidia, cuneus, orbis, globus, forfices, serra, alae, turres. Haec et quaedam item alia invenire est in libris eorum qui de militari disciplina scripserunt. Tralata autem sunt ab ipsis rebus quae ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque vocabuli imagines ostenduntur.