# Noctes Atticae 11.13.5

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 11, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/11.13.5

Sed enim, cum eadem ipsa verba saepius petentibus nobis lectitarentur, admoniti a Castricio sumus ut consideraremus quae vis quodve emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur ut aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae animum quoque nobis voluptate inani perfunderent. Cumque nos admonitione ista adtentiores fecisset, Inspicite, inquit, penitus quid efficiant verba haec, dicatque mihi, quaeso, aliqui vestrum, an sit ulla huiusce sententiae gravitas aut gratia: Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
