Latin
11.13.6 to 11.13.8
Aulus Gellius, Noctes Atticae 11.13.6-8
Not analysed yet
Cui enim omnium hominum in mentem non venit id profecto usu venire, ut quod cupide adpetieris, cupide adpetisse et quod temere repudiaveris, temere repudiasse dicaris? At si, opinor, inquit, ita scriptum esset: Quae vos per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea nunc si repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini; si ita, inquit, diceretur, gravior scilicet solidiorque fieret sententia et acciperet aliquid iustae in audiendo expectationis;