# Noctes Atticae 11.13.9

Aulus Gellius, Noctes Atticae, Book 11, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/11.13.9

nunc autem verba haec cupide et temere, in quibus verbis omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponuntur et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, ante omnino quam res postulat dicuntur. Nam qui ita dicit: si hoc feceris, cupide fecisse diceris, rem dicit sensus alicuius ratione conlectam et consertam; qui vero ita dicit: si cupide feceris, cupide fecisse diceris, non longe secus dicit atque si diceret: si cupide feceris, cupide feceris.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
