# Noctes Atticae 11.15.a-6

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 11.15.a to 11.15.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/11.15.a

De ludibundo et errabundo atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic amorabundam dixit, ut dicitur ludibunda et errabunda; atque inibi quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est. LABERIUS in Lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius ficto, amorabundam dixit. Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans. Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia quae De Caeselli Erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit ludens et ludibunda, ridens et ridibunda, errans et errabunda. Nam ludibunda, inquit, et ridibunda et errabunda ea dicitur quae ludentem vel ridentem vel errantem agit aut simulat. Sed qua ratione Scaurus adductus sit ut Caesellium in eo reprehenderet,non hercle reperiebamus. Non est enim dubium quin haec, genere ipso dumtaxat, idem significent quod ea demonstrant a quibus producuntur. Quid esset autem ludentem agere vel imitari non intellegere videri maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem. Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita. Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in vinulento et lutulento et turbulento, vacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt quae παραγωγάς Graeci dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
