Latin · ~2 min
11.17.a to 11.17.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 11.17.a-3
Not analysed yet
Quid significet in veteribus praetorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent. EDICTA veterum praetorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid quaerentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est. Tum in quodam edicto antiquiore ita scriptum invenimus: Qui flumina retanda publice redempta habent, si quis eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur quod eum ex lege locationis facere oportuerit non fecisse. Retanda igitur quid esset quaerebatur.