Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 11.3.2
Not analysed yet
Quod genus est praepositio pro. Aliter enim dici videbam pontifices pro conlegio decrevisse, aliter quempiam testem introductum pro testimonio dixisse, aliter M. Catonem in Originum quarto: Proelium factum depugnatumque pro castris scripsisse et item in quinto: Urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse, aliter etiam dici pro aede Castoris, aliter pro rostris, aliter pro tribunali, aliter pro contione atque aliter tribunum plebis pro potestate intercessisse.