Latin
11.5.a to 11.5.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 11.5.a-3
Not analysed yet
De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia. Quos Pyrronios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento σκεπτικοί appellantur; id ferme significat quasi quaesitores et consideratores. Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt quidnam sit omnium rerum de quo decerni constituique possit.