# Noctes Atticae 11.7.4-9

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 11.7.4 to 11.7.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/11.7.4

Aspexerunt omnes qui aderant alius alium, primo tristiores turbato et requirente voltu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt. Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse. Item flocces audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis, idque aput Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat. Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum adversarius causam differri postularet: Rogo, praetor, inquit, subveni, succurre! quonam usque nos bovinator hic demoratur? Atque id voce magna ter quaterve inclamavit: bovinator est. Commurmuratio fieri coepta est a plerisque qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. At ille iactans et gestiens: Non enim Lucilium, inquit, legistis, qui tergiversatorem bovinatorem dicit? Est autem in Lucili XI. versus hic: Si tricosus bovinatorque ore improbus duro.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
