Latin
12.1.18 to 12.1.19
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.1.18-19
Not analysed yet
Patiemurne igitur infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici et spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore et animo deterrimo? Id hercle ipsum est quod saepenumero miramur, quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum neque corporibus neque animis similes existere.