Latin
12.12.a to 12.12.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.12.a-3
Not analysed yet
Faceta responsio M. Ciceronis, amolientis a se crimen manifesti mendacii. HAEC quoque disciplina rhetorica est, callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut si obiectum sit turpe aliquid quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id quod infitiari non poterat urbano facetoque dicto diluit. Nam cum emere vellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium viciens tacita accepit. Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est et in vulgus exivit, obiectumque ei est quod pecuniam domus emendae causa a reo accepisset.