Latin · ~2 min
12.13.18 to 12.13.19
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.13.18-19
Not analysed yet
Intra oceanum dicit contra rationem tuam; non enim vult, opinor, dicere in oceano; terras enim demonstrat omnis quae oceano ambiuntur, ad quas a nostris hominibus adiri potest, quae sunt citra oceanum, non in oceano; neque enim videri potest insulas significare nescio quas, quae penitus esse intra aequora ipsa oceani dicuntur. Tunc Sulpicius Apollinaris renidens: Non me hercule inargute, inquit, nec incallide opposuisti hoc Tullianum; sed Cicero intra oceanum, non, ut tu interpretare,