Latin · ~2 min
Book 12, Chapter 14
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.14.6
Not analysed yet
Fuit etiam qui diceret, homo in libris atque in litteris adsiduus, saltem sibi dictum videri u littera media extrita; salutem enim ante dictum, quod nos saltem diceremus. Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus, inquit, quasi extremum aliquid petituri quod negari minime debeat, dicere hoc saltem fieri aut dari oportere, tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum.