Latin · ~2 min
Book 12, Chapter 15
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.15
Not analysed yet
Quod Sisenna in libris Historiarum adverbis huiuscemodi saepenumero usus est: celatim, vellicatim, saltuatim. CUM lectitaremus Historiam Sisennae adsidue. huiuscemodi figurae adverbia in oratione eius animadvertimus cuimodi sunt haec: cursim, properatim, celatim, vellicatim, saltuatim. Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, exemplis non indigebant, reliqua in Historiarum sexto sic scripta sunt: Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit. Item alio in loco: Nos una aestate in Asia et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandavimus, ne vellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus.