Latin · ~2 min
Book 12, Chapter 3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.3.1
Not analysed yet
VALGIUS RUFUS in secundo librorum quos inscripsit De Rebus per Epistulam Quaesitis, lictorem dicit a ligando appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sint, et inde is qui ex conlegio viatorum officium ligandi haberet lictor sit appellatus; utiturque ad eam rem testimonio M. Tulli verbaque eius refert ex oratione quae dicta est Pro C. Rabirio: Lictor, inquit, conliga manus.