Latin · ~2 min
Book 12, Chapter 3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.3.4
Not analysed yet
Si quis autem est qui propterea putat probabilius esse quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in lictore, sicuti in licio, producta est et in eo verbo quod est ligo correpta est, nihil ad rem istud pertinet. Nam sicut a ligando lictor et a legendo lector et a viendo vitor et tuendo tutor et struendo structor productis quae corripiebantur vocalibus dicta sunt.