Latin · ~1 min
12.5.14 to 12.5.15
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.5.14-15
Not analysed yet
Per quod apparet esse quaedam intolerabilia, a quibus fortes viri aut obeundis abhorreant aut sustinendis. Cum haec Taurus dixisset videreturque in eandem rem plura etiam dicturus, perventum est ad vehicula et conscendimus.