Latin · ~1 min
12.5.a to 12.5.1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.5.a-1
Not analysed yet
Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta. CUM Delphos ad Pythia conventumque totius ferme Graeciae visendum philosophus Taurus iret nosque ei comites essemus inque eo itinere Lebadiam venissemus, quod est oppidum anticum in terra Boeotia, adfertur ibi ad Taurum amicum eius quempiam, nobilem in Stoica disciplina philosophum, aegra valitudine oppressum, decumbere.