Latin · ~1 min
12.9.5 to 12.9.6
Aulus Gellius, Noctes Atticae 12.9.5-6
Not analysed yet
cuius verbi sententia est quam ipse quoque supra dicit: maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me. Praeter huius autem verbi notionem adscribendam esse hanc sententiam ex oratione Quinti Metelli existimavi, ut definiremus Socratis esse decretum: κάκιον εἶναι τὸ ἀδικεῖν ἢ τὸ ἀδικεῖσθαι.