Latin · ~2 min
Book 13, Chapter 1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.1.2
Not analysed yet
Praeter naturam, inquit, praeterque fatum. An utrumque idem valere voluerit fatum atque naturam et duas res καθʼ ἑνὸς ὑποκειμένου posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natural ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto, atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est: Μὴ καὶ ὑπὲρ μοῖραν δόμον Ἄιδος εἰσαφίκηαι.