# Noctes Atticae 13.1.a-1

Aulus Gellius, Noctes Atticae, 13.1.a to 13.1.1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aulus-gellius/noctes-atticae/13.1.a

Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior quae sunt in primo Antonianarum libro, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum; tractatumque an idem duo ista significant, fatum atque natura, an diversum. MARCUS CICERO in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: Hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum, huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.

---

Aulus Gellius, Noctes Atticae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1254/phi001/phi1254.phi001.perseus-lat2.xml.
