Latin · ~1 min
13.12.7 to 13.12.8
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.12.7-8
Not analysed yet
Huius ego iuris quod M. Varro tradit Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse. Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest et in vincula duci potest.