Latin
13.12.a to 13.12.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.12.a-3
Not analysed yet
Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere. IN quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus, Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque civilis doctum adprime fuisse. Sed agitabat, inquit, hominem libertas quaedam nimia atque vecors usque eo ut, divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente, ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset, ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi vocatus responderit: