Latin · ~3 min
13.13.a to 13.13.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.13.a-3
Not analysed yet
Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse. CUM ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani a praetore in ius vocari posset. Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut vocandus esset in ius quaestor. Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi, salva ipsius magistratus maiestate, posset.