Latin · ~2 min
13.15.a to 13.15.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.15.a-3
Not analysed yet
Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis. IN edicto consulum, quo edicunt quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex vetere forma perpetua: Ne quis magistratus minor de caelo servasse velit. Quaeri igitur solet qui sint magistratus minores. Super hac re meis verbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalae auguris De Auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit.