Latin
13.17.2 to 13.17.4
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.17.2-4
Not analysed yet
Sic igitur eo verbo veteres esse usos, et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium, omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. Itaque verba posui Varronis e libro Rerum Humanarum primo, cuius principium hoc est: Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus. Humaniori inquit non ita ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit, hoc enim cum sententia nequaquam convenit, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognoverit.