Latin · ~3 min
Book 13, Chapter 19
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.19
Not analysed yet
Platonem tribuere Euripidi Sophocli versum; et similia quaedam alia. VERSUS est notae vetustatis senarius: Σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν ξυνουσίᾳ. Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli quae inscripta est Αἴας Λοκρός, prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides. Sed etiam ille versus non minus notus: Γέρων γέροντα παιδαγωγήσω σʼ ἐγώ, et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Φθιώτιδες, et in Bacchis Euripidi. Id quoque animadvertimus, aput Aeschylum ἐν τῷ Πυρφόρῳ Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ἰνώ, eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic: Σιγῶν θʼ ὅπου δεῖ καὶ λέγων τὰ καίρια, Euripides ita: Σιγᾶν θʼ ὅπου δεῖ καὶ λέγειν ἵνʼ ἀσφαλές. Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.