Latin
13.23.a to 13.23.12
Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.23.a-12
Not analysed yet
De Neriene Martis in antiquis conprecationibus. CONPRECATIONES deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. In his scriptum est: Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem lunonis, Moles Martis Nerienemque Martis. Ex quibus id quod postremum posui sic plerosque dicere audio, ut priimam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt Νηρεΐδας. Sed qui proprie locuti sunt primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt. Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, Nerio, quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία, non Nerio, sed Nerienes vocative dicit in his versibus: Te Anna á Peranna, Pánda Cela, té Pales, Neriénes et Minérva, Fortuna ác Ceres. Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est. Sed Nerio a veteribus sic declinabatur, quasi Anio; nam perinde ut Anienem, sic Nerienem dixerunt, tertia syllaba producta. Id autem, sive Nerio sive Nerienes est, Sabinum verbum est, eoque significatur virtus et fortitudo. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia atque praestanti fortitudine Nero appellatus est. Sed id Sabini accepisse a Graecis videntur, qui vincula et firmamenta membrorum νεῦρα dicunt, unde nos quoque Latine nervos appellamus. Nerio igitur Martis vis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur. Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis, in hoc versu: Márs peregre adveniéns salutat Nérienem uxorém suam. Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.